John of St Thomas on universal and peaceful acceptance of a papal claimant (Latin)
Accompanying our three-part translation of John of St Thomas on the universal and peaceful acceptance as a definitive sign of legitimacy for a papal claimant, here is the full Latin original.
Editors’ Notes
In the process of preparing an exclusive translation of this text in English, we also spent some time cleaning up an OCR text of the Latin original.
As mentioned before, we are publishing the English translation in three parts. But there seems to be no reason to let the Latin text go to waste. For that reason, here it is.
John of St Thomas
Tractatus de Auctoritate Sumi Pontificis,
Disputatio II, Articulus II, pp 228-264
Cursus Theologicus – Tomus Septimus in Secundam Secundae
Ludovicus Vives, Parisiis, 1886.
Disputatio II: De His Quae potest ecclesia in personam papae, ut de electione depositione et certitudine personae electae.
Utrum facta legitima electione pontificis de fide per se primo, vel per se secundo hanc personam in particulari, verbi gratia Innocentium X, esse papam?
I. Quaestio haec valde celebris facta est his temporibus, variisque argumentis agitata, nam de ea apud veteres pauca reperiuntur in terminis quibus modo disputatur: antequam vero ea quae difficultatem in hac parte faciunt proponamus, explicandi sunt duo termini, qui in titulo proponuntur aut supponuntur. Primus est ly fact legitima electione; secundus ly de fide per se primo, aut per se secundo.
Et quoad primum supponimus posse dari electionem pontificis non legitimam, sed dubiam aut vitiosam, non solum si fiat a non legitimis electoribus, id est, a personis, quibus jus eligendi datum non est ab Ecclesia, vel pontifice ; nam tunc non est dubium electionem non esse, sed violentam extorsionem ; sed etiamsi a legitimis electoribus fiat, id est, a cardinalibus, quibus haec potestas nunc in Ecclesia commissa est.
In quo tamen nonnulla difficultas esse potest, an electio celebrata a cardinalibus possit vitiari, nam in primis ex parte eligentium vitiari non potest, quia cardinales nulla censura impediri possunt a jure eligendi. Hoc enim est singulare privilegium electionis summi pontificis, ut expresse habetur in clementina Ne Romani § Ceterum de electione, ubi decernitur nullum cardinalium praetextu excommunicationis vel censurae posse ab electione illa repelli, quod factum est ut evitarentur schismata et incertitudo electionis, a qua pendet totius Ecclesiae directio et gubernatio, unde hoc ipso quod cardinales intersunt electioni, invalidari non potest ex parte eligentium : deinde neque ex parte ipsius electionis vitiari potest aut dubia reddi propter assistentiam Spiritus Sancti in illa electione facienda ; hanc enim dari multi probabiliter existimant, et praesertim comprobatur ex testimonio quodam Sixti V, in constitutione L, ubi agit de cardinalibus, et inter alia inquit:
"Quod in illa sacra electione censendi sunt veri interpretes, atque internuntii voluntatis divinae, cujus Spiritu sicut universum Ecclesiae corpus sanctificatur et regitur, ita maxime hoc totum ejusmodi electionis opus ejusdem afflatu et instinctu absolvi certissimum est, atque omnibus exploratum."
Ubi pontifex aliquam peculiarem assistentiam Spiritus Sancti tribuit electioni illi, quae non tribuitur aliis operibus seu actionibus communibus, comparatur enim haec assistentia illi qua corpus Ecclesiae regitur et sanctificatur a Spiritu, sed ex hac assistentia constat Ecclesiam errare non posse; ergo ex eadem tenere debemus electionem a cardinalibus factam errare non posse aut invalidam reddi, alias in illa non habet specialem assistentiam si aliquando errat et deficit, aliquando non, id enim in quacumque alia actione invenitur.
II. Nihilominus dicendum est posse multis de causis electionem reddi vitiosam aut dubiam, quantumque a legitimis electoribus fiat, idque tum ex parte ipsius electionis, tum ex parte personae electae juxta defectus quos ipsa jura assignant, ex parte quidem electionis, ut fiat per metum cadentem in constantem virum, electio illa est nulla, ut determinatur sessione XXXIX Concilii Constantiensis : et similiter, si non servetur forma quae ponitur in capite Ubi periculum de electione in sexto, ut scilicet a duabus partibus cardinalium sit electus; similiter si per simoniam eligatur, electio est nulla, ut habetur in constitutione Julii II, quae incipit: Cum tam divino, anno 1505. Potest etiam contra personam electam opponi exceptio haeresis, ut si sit haereticus manifestus, qui eligitur, non est habendus pro pontifice, ut constat ex eadem constitutione Julii II, et similiter aliae exceptiones juris naturalis admitti possunt, ut si non esset vir, si esset judicio privatus, etc. Alia vero quae olim opponi poterant contra electionem pontificis, ut quod esset facta per violentiam, fraudem aut ambitionem juxta caput In nomine distinctione XXIII, opponi non possunt modo contra electum a duabus partibus cardinalium, quia contra ipsum nulla exceptio hujusmodi admittitur, juxta caput Ubi periculum citato, exceptis his quae ex constitutione Julii II aut jure naturali incapacitatis possunt opponi. Denique Concilium Constantiense determinat quod judicare de electione dubia ad ipsum concilium spectat; ergo supponit posse dari electionem dubiam aut vitiosam de qua judicare possit.
III. Quare ad rationem allatam respondeo, quod licet ex parte personarum eligentium non possit illis opponi aliqua censura, possunt tamen opponi alii defectus, ut si opponatur quod non sit vere facta a duabus partibus cardinalium, hoc enim requiritur ex capite Licet de electione, aut si opponatur aliquos ex illis duabus partibus vere non esse cardinales, ut ex abbate in dicto capite docet Azorius libro IV, cap. V, quaest. VII, § Quoties insuper; et similiter si aliqui non sint ordinati eo ordine cujus tituli cardinales sunt, ut diaconus cardinalis sit diaconus, presbyter cardinalis sacerdos, etc., ex quadam constitutione Gregorii XIII, ac demum si metu cadente in constantem virum aliqui eligant, ut ex Concilio Constantiensi diximus. Unde non valet, inhabilitas censura non potest illi opponi, ergo nec alia inhabilitates quae a jure posita sunt.
IV. Ad id vero quod opponitur ex parte assistentiae Spiritus Sancti in electione pontificis, respondetur pontificem non dicere quod electioni illi est semper debita infallibilis assistentia Spiritus Sancti, ita ut nunquam errare possint electores ; cum ex supra citatis juribus oppositum colligatur, sed dicit opus electionis absolvi instinctu Spiritus Sancti, id est, quando consummatur talis electio et pacifice conficitur; quamdiu enim dubia est, non absolvitur, sed adhuc aliquid restat: tunc ergo quando absolvitur, ex instinctu Spiritus Sancti fit, id est, ex speciali ejus providentia et auxilio, quo illud electionis opus gubernat, eo modo quo Ecclesiam specialiter regit : multa enim sunt quae ex speciali Dei providentia et assistentia Spiritus Sancti ordinantur aut fiunt, et tamen non habent infallibilem indeficientiam ut semper tale auxilium detur, ita ut illo nunquam careant, sed concorditer eligant et debite, cum de hoc nulla sit facta promissio. Neque etiam Sixtus in illis verbis definitive procedit, sed narrative ad tollendam cardinalium dignitatem, ut ex textu patet.
Igitur quaestio praesens non procedit de certitudine qua creditur hanc personam esse pontificem absolute et quacumque electione facta, sed legitima electione supposita, sine qua non potest cadere sub fidem hunc esse pontificem, nec est inconveniens aliquid cadere sub fidem ex suppositione aliqua tamquam conditione requisita, sicut ut aliquid definiatur de fide necesse est quod praecedat disputatio et conquisitio, sicut factum fuit in Concilio Apostolorum, Actorum XV, et tamen ipsa conquisitio et disputatio non pertinet ad fidem sed supponitur praecessisse tamquam conditio.
V. Secundus terminus explicandus in titulo est ly per se primo vel per se secundo de fide, quod aliis terminis solet dici quod aliquid sit de fide immediate et formaliter, et mediate seu virtualiter, et illud dicitur immediate et per se primo de fide, quod lumine Dei et per assensum credendi immediate attingitur tamquam immediate revelatum, illud autem dicitur mediate et per se secundo attingi quod ex propositione de fide per illationem attingitur, et sic pertinet ad lumen theologicum, quod est illativum ex his quae sunt de fide. Itaque per se primo de fide vel per se secundo differunt sicut principia et conclusiones in scientiis.
Adhuc tamen inter ipsas veritates quae non mediate sed immediate pertinent ad lumen fidei et sunt revelata, est quaedam differentia et graduatio, quod quaedam sunt de fide quoad se tantum, alia quoad se, quoad nos, et in istis quaedam sunt de fide quoad omnes, quaedam quoad sapientes tantum vel quoad aliquos. Quoad se tantum est de fide illud quod est quidem de facto revelatum, et contentum in sacris litteris, vel traditione Ecclesiae, non tamen est de facto propositum ab Ecclesia, ut quod : Gratia sit qualitas seu habitus : quod : Gratia Dei independens sit inefficacia ab aliquo extrinseco sed ex natura sua, ut descendit a Deo efficax sit : quod : Deus praedefiniat omnes actus liberos in particulari ante omnem praevisionem futuritionis eorum, etiam conditionatam, et similes aliae propositiones, quae nondum ab Ecclesia explicatae sunt, et tales coincidunt modo cum conclusionibus theologicis, omnia enim quae Ecclesia definit, cum ex praesupposita disputatione definiat, prius sunt conclusiones illatae theologicae per disputationem quam definita de fide. Et ideo est peculiare in theologia, quod ea quae aliquando sunt conclusiones, possunt fieri principia.
Quoad nos autem sunt de fide quaecumque de facto revelata sunt ab Ecclesia proposita, vel per definitionem suam, vel quia expresse sunt contenta in sacris litteris : caeterum in his quae quoad nos sunt de fide, quaedam sunt de fide quoad omnes, quaedam quoad aliquos seu quoad sapientes, cujus differentiae ratio oritur ex eo, quod ipsa definitio, seu revelatio propositionum per quam pertinent ad fidem aliquando ita est expressa, ut sine controversia aliqua apud omnes habeatur, ut quod : Deus est trinus et unus; aliquando vero cadit sub opinione, aut dubio, an sit definita seu revelata an non.
Et ideo possunt aliquando esse opiniones circa censuram alicujus propositionis, an sit erronea, vel non, quia quantumcumque propositio illa sit revelata, aut definita, non omnino constat apud omnes de ejus definitione, et ideo in aliquibus propositionibus contingit non solum ipsas esse de fide, sed etiam reflexas earum, ut quod illa sint de fide, esse etiam de fide; sicut incarnatio Christi, et Trinitas Personarum, ita sunt de fide, quod etiam de fide est eas esse de fide.
Aliquando vero propositiones ipsae de fide sunt, non tamen reflexa earum est de fide, quia adhuc manet aliqua controversia circa earum definitionem, aut an sint contenta in sacris litteris, vel traditione, et acceptatione Ecclesiae, et sic in praesenti controvertimus an sit de fide hanc determinatam personam quae legitime electa est esse pontificem et caput Ecclesiae, vel quo gradu certitudinis id tenendum sit.
VI. In hac difficultate quidam theologi nostris temporibus existimaverunt nullo modo pertinere ad fidem, nec per se primo, nec per se secundo aliquem hominem in particulari post D. Petrum fuisse papam, sed teneri quadam morali certitudine, aut naturali evidentia, seu experientia qua tales homines in sede Petri Ecclesiam gubernare videmus, et ut rite electos ab Ecclesia acceptari. Atque ita licet qui negaret hunc hominem esse papam, esset schismaticus, tamen qui negaret, non esse de fide quod hic homo sit papa, non esset schismaticus, sed probabiliter id sentiret. Pro hac conclusione citat magistrum Nugno II tomo, quaest. xx, articulo m, dub. 1, plures ex recentioribus suppresso nomine, quos dicit nondum sua scripta evulgasse. At vero pater Suarez in tomo de fide, disputatione x, sectione v, plures citat ex Thomistis, et ex antiquis auctoribus pro ista sententia, scilicet Turrecremata lib. iv summae, parte ii, capite ix circa finem; Cajetanum 2-2, quaestione 1, articulo iii, in responsione ad quartum, magistrum Bagnez 2-2, quaest. 1, articulo x in prioribus commentariis, dub.i ad secundum; Cano lib. vi de locis, capite ultimo; Castro lib. 1 adversus haereses, cap. viii circa medium; Albertinum, Cordubam, et alios, qui auctores, inquit Suarez, tenent non esse de fide immediate hunc hominem in particulari esse papam, sed morali quadam certitudine id teneri. Ego vero Albertinum, et Cordubam non vidi, de reliquis vero hoc formo judicium, quod Castro aperte tenet hanc sententiam, ejus enim verba explicationem non patiuntur dum dicit:
« Quamvis credere teneantur ex fide, verum Christi successorem esse supremum totius Ecclesiae pastorem, non tamen tenemur eadem fide credere Leonem, aut Clementem esse verum Petri successorem, quia non tenemur ex fide catholica credere eorum quemlibet recte, et canonice fuisse electum: » unde concludit, quod qui hoc negaret, non esset dicendus haereticus, sed schismaticus. Magister Cano in id satis inclinat, et dicit, quod licet de fide sint Concilia legitime congregata esse certissima veritatis, tamen quod legitime sit congregatum hoc vel illud Concilium sola certitudine naturali creditur: et similiter quod ex evangelio habetur successorem Petri habere ejus ordinariam potestatem; quod vero ille, quem Christus Petro mortuo suffecit Romanus fuerit episcopus e re gesta colligitur. Sic magister Cano.
VII. Quod vero attinet ad magistrum Bagnez videtur plane indicare istam sententiam, eamque tenere, dum citato loco, § Verumtamen dicit, quod hunc hominem esse summum pontificem pendet ex quibusdam circumstantiis, quae deficere possunt, ut quod sit baptizatus, et fortasse non est baptizatus, et tandem concludit, quod esset valde temerarium, et scandalosum si postquam acceptavit Ecclesia aliquem, ut summum pontificem negaret illum esse summum pontificem verum, nisi ostenderet illum non esse baptizatum, aut non esse virum, alioquin non solum ut vehementer suspectus de haeresi, sed ut haereticus merito puniretur. Ubi magister Bagnez non audet simpliciter condemnare ut haeresim, et contra fidem oppositum illius propositionis, videturque admittere, non esse impossibile ostendere, quod ille homo non sit baptizatus. Cajetanus citato loco dicit, nos adorare summum pontificem, non sub conditione an sit baptizatus sed absolute, et tamen inquit: « Quis scit si ille fuit baptizatus? » Ubi saltem hanc circumstantiam non haberi per fidem videtur fateri. Denique Turrecremata citato loco dicit, quod illa veritas, quod hic homo sit summus pontifex est sapiens veritatem catholicam, adjuncta autem una propositione naturaliter nota scilicet, quod iste est electus pacifice, efficitur veritas catholica: et ideo in Concilio Constantiensi determinatur, ut interrogandus de fide interrogetur an credat hunc hominem canonice electum esse verum Petri successorem. Ubi Turrecremata non simpliciter negat esse de fide, quod hic homo sit pontifex, sed inquit, id haberi de fide supposita quadam veritate naturaliter nota, scilicet quod sit electus rite.
VIII. Secunda sententia tenet hanc propositionem, scilicet quod hic homo in particulari est summus pontifex solum esse mediate de fide, eo quod infertur ex una de fide, et altera cognita morali certitudine, aut naturali experientia, scilicet quod hic homo sit rite electus. Existimat enim haec sententia duo.
Primum, quod illa propositio pendet essentialiter in sua veritate ab illa propositione tamquam a praemissa, quod iste homo sit rite electus eo quod hunc hominem in particulari esse summum pontificem idem est, ac illi esse applicatum summum pontificatum, quod quidem essentialiter et per se pendet ab applicatione activa qua fit per legitimam electionem; secundum est, quod illa propositio: Hic homo est rite electus, non est nota per fidem divinam, seu per revelationem, aut definitionem, vel traditionem Ecclesiae, sed solum per moralem quamdam certitudinem, qua nititur eligentium declarationi. Hanc sententiam videtur tenere magister Cano supra citatus dum asserit in simili, quod hoc Concilium esse legitimum pendet ex una de fide, et altera naturaliter nota. Et ad eamdem sententiam accedunt, qui existimant solum esse temerarium, et scandalosum negare, quod in particulari hic homo sit summus pontifex, ut videtur tenere Bagnez ubi supra, et probabile censet Azorius tomo ii, lib. cap. c. v, § In hac controversia, quamvis ipse teneat esse contra fidem. Et hi debent convenire in hoc quod assensus talis propositionis non elicitur ab habitu fidei, sed ab habitu theologico (alias si ab habitu fidei eliceretur, oppositum esset haeresis, et contra fidem) quia est conclusio illata per discursum, fides autem non assentitur per discursum: qui vero theologiam habitum non habent in fide aliorum illam videntur tenere.
IX. Tertia sententia simpliciter fatetur hanc propositionem pertinere ad fidem, et immediate elici assensum ejus a fidei habitu. Hanc sententiam mihi videtur tenere Turrecremata ubi supra, quatenus ait esse veritatem catholicam, quod hic homo in particulari sit summus pontifex supposita quadam veritate naturaliter nota, scilicet quod iste sit rite electus, ubi hoc quod dicit: Supposita quadam veritate, satis indicat talem veritatem naturaliter notam, quod iste sit rite electus non influere per se, et essentialiter in illam veritatem: Quod iste sit summus pontifex, si enim influeret illa propositio non esset catholica veritas, quia veritas quae ex altera naturaliter nota per se pendet, et infertur non est nisi conclusio theologica. Eamdem sententiam late docet magister Nugno supra citatus et Suarez, et Azorius, estque communis inter recentiores, et in eamdem facile trahuntur reliqui antiquiores ut mox ostendam. Pro illius ergo explicatione.
X. Sit conclusio: De fide divina est immediate hunc hominem in particulari rite electum et acceptatum ab Ecclesia esse summum pontificem, et successorem Petri, non solum quoad se, sed etiam quoad nos, licet multo magis quoad nos id manifestetur, quando de facto pontifex aliquid definit, nec in ipso exercitio, et quasi practice aliquis Catholicorum ab hac conclusione dissentit, licet in actu signato, et quasi speculative putent se id non credere fide divina. In hac conclusione duo facienda sunt. Primum, eam explicare; deinde, a fundamentis probare, et praesertim ex auctoritate, secundum quam credimus hunc hominem in particulari esse papam. Et quidem explicatio hujus conclusionis meo videri praesertim pendet ex tribus. Primum est, quod electus in papam eligitur in regulam fidei taliter quod sicut liber canonicus Scriptura, est quaedam fidei regula scripta, ita homo electus in papam est quaedam regula fidei animata: secundum est, quod Ecclesiae commissum est a Christo Domino eligere sibi hominem, qui pro tempore sit talis regula, ut supra ostendimus, et eidem Ecclesiae consequenter commissum est per suam acceptationem determinare quod sit canonice, et legitime electus; ita quod sicut ad pontificem, et Ecclesiam pertinet determinare, qui libri sint canonici, sic et ad ipsam pertinet determinare, qui homo sit electus in canonem, et regulam animatam fidei: tertium est, quod ista materia, scilicet hunc hominem esse rite electum, et canonice factum regulam fidei, est materia determinabilis de fide ab Ecclesia.
XI. Quod ergo pontifex eligatur et ponatur ab Ecclesia ut regula fidei animata, abunde satis in superioribus ostendimus, cum constet ex Evangelio dictum esse Petro et successoribus eius, quod non deficeret fides eius, et quod ipse confirmaret fratres in fide, et iterum quod portae inferi non praevalebunt adversus eum, et ita sicut in antiquis patribus erat de fide loqui Spiritum Sanctum ut ab ipsis res fidei traderentur per revelationem, ita debet esse de fide in pontifice determinata esse auctoritatem ad explicandam et proponendam fidem, ita quod in se gerit quasi personam omnium patrum. Unde optime dixit Bernardus, libro secundo de consideratione ad Eugenium papam:
«Indagemus, inquit, diligentius quis sis, quam geras videlicet pro tempore personam in Ecclesia Dei. Tu princeps episcoporum, tu haeres Apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus.»
De quo et iam videndus est idem Bernardus libro quarto de consideratione in fine. Est ergo in papa auctoritas et regula fidei animata, sicut in libris canonicis est regula et auctoritas scripta; tamen differunt unumquodque iuxta naturam suam, in papa enim est temporaliter et dependenter ab aliquibus conditionibus temporalibus quae de novo fiunt, et quia tales in particulari non sunt revelatae, inde oritur ista dubitatio circa certitudinem, qua tenetur de fide hunc hominem esse papam: quae dubitatio non versatur circa libros canonicos qui tamquam regula inanimata et scripta declarati sunt ab Ecclesia tamquam authentici, oportet ergo quod regula ista declaretur et proponatur fidelibus ab ipsa Ecclesia quoties de novo eligitur, ita quod sicut libri canonici declarantur tamquam regula fidei scripta in perpetuum, ita regula fidei animata, quia eligibilis est et ad tempus durans, oportet quod per electionem et declarationem Ecclesiae proponatur fidelibus, et ea proposita non minus tenentur acceptare illam quam librum canonicum, qui est regula scripta; ista per revelationem habita, et per declarationem Ecclesiae propositam, illa per electionem et eius acceptationem, quia sic postulat natura talis regula, quae animata est et pro tempore eligibilis.
XII. Quod vero ad Ecclesiam pertineat declarare et determinare quod sit canonice et legitime electus, sive per acceptationem universalem pacificam, sive per definitionem Concilii, si sit aliquod dubium in illa, sicut pertinet declarare quis liber sit vel non sit canonicus, ex articulo praecedenti patet, ubi ostendimus Ecclesiae commissam esse a Christo Domino electionem summi pontificis, et consequenter ad ipsam pertinet determinare et declarare quod electio sit legitima et canonica; tum quia ad ipsam pertinet legitime eligere, et tamquam legitime electum proponere fidelibus; ergo debet habere potestatem discernendi inter legitimam, et non legitimam electionem, quod fieri non potest, nisi ad eius potestatem pertineat declarare quae electio sit legitima; tum quia si electio non sit pacifica et pacifice acceptata, sed rationabiliter dubia, non potest pontifex procedere ad definiendum et determinandum de ipsamet electione, quia stante illo dubio non potest obligare ut eius determinationes acceptentur pro legitimis et indubitatis; ergo necesse est quod Ecclesia pacifice acceptando determinet electionem non esse dubiam, sed legitimam. Quod vero hoc quod est esse canonice electum sit materia determinabilis secundum fidem ab Ecclesia ex eo patet, quia quando aliquid est regula fidei et ut talis proponitur fidelibus, non minus est credibile per fidem quod ista regula sit vera, et legitima quam quod sit de fide id quod determinatur per illam, sicut quando proponitur aliquis liber tamquam canonicus, sicut est de fide id quod in illo continetur, ita est de fide quod liber ille sit canonicus, et per revelationem Dei habitus: et similiter quando aliquid definitur a Concilio legitimo vel a papa, non solum est de fide id quod per illum definitur, sed etiam quod illa sit vera et legitima definitio obligans ad credendum; et quando aliquod Concilium confirmatur a pontifice decernit, quod illud est legitimum, et observari mandat; ergo similiter quando aliquis proponitur tamquam regula infallibilis fidei, definibile est quod sit legitimus pontifex et legitime electus. Et huius ratio est, quia quando aliquid definitur, de fide est esse legitime definitum; ergo etiam potest et debet esse de fide quod definitio eius sit legitima; ergo similiter in quaecumque alia regula regulante res fidei, si de fide est esse regulatum legitime hic et nunc in particulari, etiam credi debet per fidem quod regula ipsa sit legitima qua regulat hic et nunc. Quare hunc hominem esse electum in regulam legitimam, est materia credibilis per fidem, sicut statim amplius ostendetur. Id autem determinare potest tamquam de fide, quia Ecclesia errare non potest in his quae de fide sunt, cum sit columna et firmamentum veritatis; ergo si universaliter acceptat aliquid quod est materia credibilis per fidem, determinare eam potest tamquam de fide.
XIII. His explicatis conclusio posita probatur. Et primo, nam Martinus V, in Concilio Constantiensi in damnatione errorum Wiclephi, quae habetur post sessionem XLV, et ultimam Concilii, in interrogationibus quae facienda sunt suspectis in fide ad indagandum, an legitime credant, ponit hanc interrogationem:
«Item utrum credat quod papa canonice electus, qui pro tempore fuerit, eius nomine proprio expresso, sit successor Beati Petri habens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei?»
Quae verba non loquuntur de veritate illius propositionis in communi: Quod omnis rite electus est summus pontifex, sed in particulari de eo qui pro tempore est pontifex exprimendo nomen proprium verbi gratia Innocentium X et de hoc cuius nomen proprium exprimitur, iubet pontifex ut interrogetur suspectus in fide, an credat quod talis sit successor Petri et summus pontifex; ergo hoc pertinet ad actum credendi, non ad illationem aut ad moralem certitudinem, neutrum enim est credere. Item, quia de fide credimus hanc numero Ecclesiam, in qua sumus, esse Ecclesiam catholicam, et apostolicam, habereque caput visibile in terris; sed facta electione pacifica, et indubitate acceptata, non potest recipi, et haberi pro vera Ecclesia illa quae non fuerit unita cum suo capite visibili, eique subjecta; ergo oportet quod sicut est de fide hanc numero Ecclesiam esse veram Ecclesiam ex illa autoritate, qua credimus: Unam, sanctam, catholicam, et apostolicam Ecclesiam, ita sit de fide, facta legitima electione, quod iste homo, cui tamquam capiti suo unitur, sit vere caput Ecclesia, et summus pontifex.
XIV. Deinde secundo ostenditur eadem conclusio esse de fide quoad se, et quoad nos ex vi electionis acceptatae pacifice ab Ecclesia. Duo autem sunt quae Ecclesia acceptat in pontifice, alterum quod hic et nunc in particulari sit regula fidei infallibilis, alterum quod acceptat illum tamquam caput, cui universalis Ecclesia unitur, et sic acceptato facit hanc propositionem esse de fide, nam impossibile est, quod Ecclesia erret in acceptanda quaecumque regula fidei sive sit definitio Concilii, sive liber aliquis canonicus, sive traditio aliqua, et quod acceptando illam tamquam regulam fidei, non sit de fide quod illa sit vera, et legitima regula: ergo etiam impossibile est, quod Ecclesia erret in acceptando summo pontifice in particulari, si quidem acceptat illum tamquam regulam supremam, et animatam in proponendis rebus fidei. Antecedens praeter dicta patet, quia si non est certum secundum fidem, quod iste liber in particulari sit canonicus, aut ista definitio sit legitima definitio, non possumus esse certi de rebus definitis, aut traditis in libro canonico: neque est simile de proponente proxime res fidei, et praedicante eas, quem non tenemur credere de fide, quod sit legitimus minister evangelii, quia ille qui praedicat evangelium, et proponit res fidei non se habet tamquam regula determinativa rerum fidei, sed solum ut minister intimans aliis ea, qua credenda sunt, unde nec alii, qui credunt, moventur ab illius auctoritate, sed ex credibilitate eorum qua proponuntur, et nisi sufficienter proponantur, ita ut eorum credibilitas innotescat audienti, non obligatur credere. At vero pontifex proponit res credendas tamquam regula fidei et judex determinans quaenam credenda sint, et ita ex ejus auctoritate obligatur homo ad credendum: necesse est ergo quod fideles sint certi quod ille qui definit, et regulat res fidei, habeat auctoritatem illas regulandi, et definiendi, alias enim si contingeret dubitare de auctoritate quam habet hic in particulari definens, non poterit esse certus quod res maneant definitae de fide; sicut si dubitatur de aliquo libro canonico, an vero sit canonicus, non potest manere certitudo de his, quae in illo continentur.
XV. Secundum, quod acceptat Ecclesia universaliter est, quod sit caput ejus uniendo se illi tamquam visibili capiti supremo et subjiciendo se illi; non enim sufficit quod Ecclesia subjiciat se cuicumque rite electo in pontificem quasi in communi, sed alicui visibili capiti debet esse unita, et subjecta; non est autem visibile, nisi sit determinatum in particulari; ergo oportet quod Ecclesia huic in particulari se subjiciat, et uniat tamquam capiti, quam subjectionem, et unionem facit Ecclesia hoc ipso, quod pacifice acceptat electionem factam in hac determinata persona, vel illa. Sed hoc ipsum est determinare infallibiliter, quod ille homo sit caput Ecclesiae, si quidem in exercitio tota Ecclesia illi unitur, ut capiti, ipsumque recognoscit: tota autem Ecclesia in hoc errare non potest, ergo in ipso exercitio Ecclesia determinat, quod iste homo sit caput suum, ita ut sint schismatici, qui oppositum sentiunt, nulla enim major determinatio esse potest, quod iste sit pontifex, quam quod universalis Ecclesia sic ipsum recognoscat pro pontifice, et acceptet, idem enim est Ecclesiam universalem dicere in actu signato: Hic homo est vere et legitime pontifex, et quod universalis Ecclesia in ipso exercitio id dicat, uniendo se, et subjiciendo se illi tamquam capiti. Haec ergo determinatio cum versetur circa materiam fidei, scilicet quod haec Ecclesia universalis sit unita suo visibili capiti in particulari, quo sublato ruit totum, quod de Ecclesia credimus, quod sit vera hic et nunc, et catholica, necesse est quod illa determinatio Ecclesia circa talem materiam, recognoscendo hunc hominem, tamquam supremam regulam, sit determinatio de fide.
XVI. Et hoc ipsum amplius confirmatur, quando non solum Ecclesia in actu exercito ipsum acceptat in pontificem, et ejus electionem, sed etiam quando ipse pontifex in exercitio definit aliquid tamquam de fide tenendum; tunc enim impossibile est, quod de fide credamus illud objectum tamquam definitum, et non credamus ipsam definitionem esse legitimam, et consequenter ipsum definientem hic et nunc infallibilem auctoritatem habere circa determinationem, et regulationem rerum fidei, quod est credere quod hic homo definens sit papa, et supremam auctoritatem in Ecclesia habeat. Unde quando pontifex sic definit nullus catholicorum est, qui assentiens rebus definitis credendo, in actu exercitio non credat etiam ipsum, qui proponit definiendo, et regulando habere hanc supremam potestatem regulativam fidei, et consequenter in actu exercito credit esse papam, licet quando postea haec veritas quasi in actu signato, et speculative seorsum cogitatur non appareat propter multas circumstantias, et conditiones, quae concernunt hunc aut illum hominem in particulari quomodo id sit de fide, cum non videatur revelatio omnia illa in particulari attingere, et declarare nobis.
XVII. Tertio probatur non sufficere quod certitudine quadam morali teneamus hunc esse pontificem, nam saltem debemus credere quod omnia, quae facit iste homo in particulari sunt rite facta eo modo, quo ab aliis veris pontificibus fiunt, ergo debet talis homo, vel credi certo quod sit verus pontifex, vel credi quod utitur privilegio veri summi pontificis. Antecedens patet, quia in hoc ipso quod pacifice acceptatur, ut pontifex, vere obligantur omnes ad acceptandum quaecumque ab ipso definita fuerint, et definitiones fidei credere tenentur; ergo oportet credere, quod illa sunt rite facta, et verae definitiones: ergo etiam quod habet ille homo quidquid requiritur, ut ejus acta sint valida, alias si valida non essent, falleretur Ecclesia in acceptandis, et credendis his, quae ab ipso definiuntur. Si autem credimus quod hic homo in particulari habet quidquid requiritur, ut definitiones ab ipso factae sint legitimae, et verae, oportet quod credamus, vel quod habet in re auctoritatem summi pontificis, vel quod si in re habet aliquem defectum ratione cui non sit pontifex, tamen Deus supplet quidquid requiritur, ut ejus acta sint valida, ne Ecclesia in hoc fallatur, hoc autem aeque incertum est, atque illud primum, nam non est magis revelatum, quod huic homini confert Deus privilegia pontificis, et supplet ejus auctoritatem, quam quod in re sit pontifex, praesertim cum istud supplementum, et concessio extraordinaria non fundetur in ipsa promissione Christi, quae solum facta est Petro, et ejus successoribus; ergo sine nova revelatione constare non potest; debet ergo credi quod in re sit pontifex et quod Deus non permittet eligi eum, qui capax non sit illius dignitatis.
XVIII. Nec dici potest definitiones Conciliorum, prout ab aliquo Concilio in particulari fiunt, vel definitiones pontificum, prout ab isto in particulari procedunt, non sunt de fide, quia ab istis fiunt in particulari (quia potest contingere quod aliquod non sit verum Concilium), sed quia ab Ecclesia acceptantur, et ideo sufficit de isto pontifice, aut de isto Concilio in particulari secundum certitudinem moralem credere quod habeant illam auctoritatem. Sed contra est, nam Ecclesia non habet majorem auctoritatem ad faciendum res de fide per suam acceptationem, quam Concilium hoc in particulari, vel pontifex per suam definitionem, imo tota Ecclesia secundum auctoritatem suam est in Concilio; ergo ratio determinans, et declarans rem esse de fide, non est acceptatio Ecclesiae, sed definitio Concilii, aut papae, nec Christus Dominus promisit infallibilitatem, et indeficientiam fidei ipsi acceptationi Ecclesiae, sed ipsi Petro, aut ejus successoribus; ergo non innititur confirmatio fidei Ecclesiae acceptanti, sed Petro confirmanti; imo Concilium, in quo est tota Ecclesia, auctoritative confirmationem petit in determinationibus fidei ab ipso pontifice pro tempore, et in particulari considerato; ergo non fit confirmatio fidei per acceptationem Ecclesiae, sed per definitionem papæ: ac denique si acceptatio Ecclesiae facit rem esse de fide, etiam si Concilium in particulari, aut pontifex in particulari legitimus non esset: ergo etiam acceptatio Ecclesiae, qua pacifice acceptat aliquem hominem in pontificem, et in regulam fidei, facit quod sit de fide hunc hominem esse papam, si quidem id est materia credibilis per fidem sicut de quacumque regula fidei est credibile, quod sit regula legitima, ut ostendimus; ergo acceptatio Ecclesiae in hac materia, quae de fide est cum errare non possit, reddit illam de fide.
SOLVUNTUR ARGUMENTA
XIX. Pro parte ergo negativa, quod scilicet non sit de fide hunc electum esse pontificem, plura solent argumenta coacervari. Nos difficultates omnes ad quatuor capita reducimus, sicut enim unaquaeque res per quatuor causas producitur in esse, et conservatur, sic suo modo juxta quatuor causas, qua concurrunt ad hane veritatem, quod hic homo sit pontifex, proponemus difficultates quas ad illas quatuor causas, seu capita reducimus. Primo ergo arguitur ex parte causae finalis, nam tota ratio propter quam necesse est de fide, hunc hominem esse pontificem, est propter certitudinem quam habemus de Ecclesia, quod sit vera, et legitima congregatio fidelium, etiam illa numero, quam nunc videmus, et sic necesse est, quod eadem certitudine teneatur, quod ille qui nunc est legitime electus sit papa; sed haec ratio nihil probat; ergo. Minor probatur, nam non est minus necessaria certitudo sacramentorum in Ecclesia puta baptismi, aut eucharistiae, quam sit necessaria certitudo hujus capitis in particulari; pro certitudine autem sacramentorum sufficienter provisum est, ut per fidem credamus eorum veritatem in communi, in particulari autem solum certitudine morali nobis constet de veritate hujus, aut illius sacramenti, nec enim est de fide hanc hostiam in particulari esse consecratam, licet sit de fide omnem hostiam rite consecratam realiter continere in se corpus Christi, sicut docet D. Thomas 2-2, quaest. i, art. iii ad tertium et ad quartum ergo eodem modo sufficit, quod sit de fide; omnem hominem legitimate electum esse papam, non tamen sit de fide hunc in particulari rite electum esse, et esse papam, sed sufficit quod id teneatur certitudine quadam morali, vel ad summum tamquam conclusio theologica inferatur ex principiis fidei.
XX. Si dicas esse diversam rationem de hac hostia in particulari, et de hoc homine in particulari electo in summum pontificem, quia hic est caput Ecclesiae universalis, atque de illo ita debet constare de fide quod sit caput Ecclesiae, sicut de hac numero congregatione fidelium constat quod sit Ecclesia, quia veritas Ecclesiae pendet ex unione cum suo capite, qua ratio non currit in hac hostia in particulari, aut in quolibet alio sacramento, contra est quia veritas Ecclesiae non pendet simpliciter a veritate sui capitis in particulari, ut patet quando est schisma, vel vacat sedes, tunc enim est de fide esse Ecclesiam independentem a capite; ergo ut talis fides continuetur existente capite non est necesse quod sit de fide illum esse papam. Secundo, quia Ecclesia auctoritas etiam pendet a congregatione episcoporum, in illis enim auctoritative est Ecclesia, et tamen ad hoc non est necesse, quod sit de fide illos esse episcopos; ergo similiter in nostro casu.
XXI. Respondetur solutione ibi data, nec enim est minus necessaria certitudo sacramentorum, quam certitudo capitis Ecclesiae, si caetera sint paria, non e contra, sunt enim necessitates diversi generis, cum una requiratur in ordine ad consequendam salutem tantum, altera etiam in ordine ad regulandum, et determinandum ea quae sunt fidei, tamquam regula infallibilis illius. Sacramenta autem secundum quod in particulari procedunt ab aliquo ministro non se habent ut regula fidei, nec ex eorum unitate visibili, aut unione cum ipsis pendet essentialiter unitas Ecclesiae, sed se habent ut medicinae peccatorum, et instrumenta gratiae: unde circa ipsa sacramenta in particulari nulla Ecclesiae acceptatio, aut definitio versatur, sed solum circa ipsa sacramenta in specie, quia eorum natura, et virtus definitioni fidei subest, non eorum usus, et exercitium. In pontifice autem non solum fides versatur circa ejus potestatem in communi, sed etiam circa acceptationem ejus in particulari, quia acceptatur ut regula fidei, et caput Ecclesiae, et per suas definitiones in particulari innotescit ejus auctoritas. Unde debet in particulari acceptari sicut quacumque alia regula fidei, ut dictum est.
XXII. Et si adhuc urgeas, non minus esse de fide Ecclesiam esse sanctam quoad sacramenta, quam esse unam, et apostolicam quoad unionem cum suo capite, sed non obstante sanctitate Ecclesiae quoad sacramenta adhuc non est de fide hanc hostiam in particulari esse consecratam; ergo non obstante unitate Ecclesiae, et ratione apostolica quoad unionem capitis, non erit de fide hunc hominem numero esse pontificem respondetur, quod licet ex fide habeatur quod Ecclesia sit sancta quoad sacramenta, et quod sit apostolica quantum ad unionem cum suo capite apostolico, tamen pluribus modis debet fides versari circa potestatem apostolicam pontificis, quam circa sacramenta, quia non solum credit dari potestatem apostolicam, sed etiam debet in exercitio determinare hic et nunc, quod sit regula fidei, et illi uniatur Ecclesia tamquam visibili capiti: circa sacramenta autem solum credit vere esse sacramenta, quae debito modo fiunt, de ipso autem usu, et exercitio eorum non dictat.
XXIII. Ad replicam vero contra hanc solutionem dicitur, quod veritas, et unitas Ecclesiae vacante sede non pendet a capite actu, sed aptitudine, quia scilicet est apta, et de se petit ista congregatio esse sub uno capite, quod actu non habet; nos autem loquimur quando Ecclesia habet actu caput, et acceptavit ejus electionem tamquam legitimam, tunc enim nisi illi homini in particulari uniatur, peribit unitas Ecclesiae. In schismate autem si sint duo de quibus rationabile dubium sit, quisnam eorum sit pontifex, tunc est idem, ac si non haberet actu caput, quia nondum illud habet determinate et pacifice secundum jus. Si autem unus eorum determinate sit pontifex, et alter irrationabiliter usurpet pontificatum, tunc sicut debet Ecclesia verum caput acceptare, et illi uniri, ita et de fide est, quod ille, et non alter sit pontifex.
XXIV. Ad secundam replicam respondetur, quod in congregatione episcoporum si sit Concilium generale legitime congregatum, de fide est illam congregationem repraesentare Ecclesiam, et auctoritative esse totam Ecclesiam, eo modo quo est de fide illud esse legitimum Concilium : ad hoc autem non est necesse, quod sit de fide unumquemque episcopum, aut omnes divisive esse episcopos, quia nullus eorum in particulari, nec omnes divisive se habent ut regula fidei, sed solum est de fide congregationem illorum quos morali, aut evidenti certitudine constat esse episcopos, esse legitimam congregationem, et Concilium in quo auctoritative sit Ecclesia, quia ut si legitimum Concilium ab auctoritate pontificis congregatum est.
XXV. Secundo arguitur ex parte causa efficientis, id est, electorum, et electionis, quae est causa efficiens elective papam, quia non constat de fide istos electores in particulari habere validam intentionem eligendi, et esse legitimos, ac veros cardinales, et servatam fuisse formam juridicam eligendi, ut scilicet a duabus partibus cardinalium sit electus: et cetera aliae conditiones, sine quibus electio est nulla; haec enim omnia servata fuisse non docet fides, nam quando promulgatur primo electio papae non constat Ecclesia acceptanti per aliquam revelationem, vel traditionem, vel ex alia via, quibus res fidei nobis proponuntur, quod omnes illae conditiones servatae sint, sed illae tantum habentur in fide ipsorum electorum promulgantium electionem, ergo nunquam certificatur Ecclesia certitudine fidei de ipso electo, quod legitime electus sit.
XXVI. Confirmatur, nam acceptatio Ecclesiae circa aliquam propositionem non facit illam de fide, nisi acceptet illam tamquam de fide; ut autem acceptetur de fide, oportet quod ab aliquo proponente proponatur Ecclesiae tamquam de fide, sed hoc non fit in praesentis propositione: ergo illa non est habenda tamquam de fide. Minor probatur, nam electus et electio proponitur Ecclesiae ab ipsis electoribus, de quorum electione et conditionibus in ea servatis non constat apud alios, cum ipsi inter se tractent de illa electione seorsum. Electores autem nec proponunt illam electionem tamquam de fide, neque in re fidei proponenda habent auctoritatem infallibilem, quae solum Petro et ejus successoribus est promissa, non electoribus; ergo ex vi talis propositionis et acceptationis Ecclesiae, adhuc non est certum de fide illum electum esse papam.
XXVII. Quod si dicas, non proponere electores istam propositionem Ecclesiae, ut credendam, sed tantum declarare personam electam, ipsum vero pontificem quam primum aliquid definit, vel determinat hoc ipso seipsum proponit ut regulam vivam, et caput supremum Ecclesiae; sed contra est, nam antequam pontifex definiat, hoc ipso quo est electus, non minus debet esse certum quod sit papa, quam postquam definit, si quidem etiam ante quamcumque definitionem, aut actum quem exerceat, est caput visibile Ecclesiae pacifice electum, ita quod Ecclesia tenetur habere unionem cum illo, et non esset vera Ecclesia, sed schismatica, quae illum non acceptaret; ergo oportet quod ante omnem actum ab ipsomet pontifice procedentem, sit fundamentum aliquod certitudinis fidei circa illam propositionem, et consequenter ab aliquo proponente infallibili proponatur tamquam de fide: hoc autem non datur, cum solum proponatur ab electoribus, qui non habent auctoritatem regulae infallibilis circa aliquam propositionem de fide, nec enim majorem auctoritatem habent, quam Concilium generale ante definitionem papae, quod tamen errare potest, praesertim si non omnes conveniant, aut instructionem pontificis sequantur, nec illam electionem proponunt tamquam de fide tenendam, quod sit rite facta: ergo. Si dicas constare de istis conditionibus Ecclesiae, non ex declaratione, aut propositione electorum, sed ex ipsa evidentia facti, quia non apparet electionem illam non esse pacificam, et ideo sic illam acceptat Ecclesia, contra est, quia nullus praeter electores videt omnes illas conditiones, quae a jure statutae sunt observari, sed id apud illos secretum est; ergo id non constat Ecclesiae acceptanti ex evidentia facti, sed ex electorum declaratione. Et licet appareat pacifica esse electio, non tamen apparet, an sit pacifica ex vera observatione omnium conditionum, vel ex inadvertentia electorum, aut ex conventionem ipsorum, ut decipiant proponendo tamquam legitime electum non electum, aut cum aliqua simonia procedendo, etc. Nec dici potest Deum non permissurum, ut Ecclesia in tali casu decipiatur. Hoc enim et si pie credendum sit, tamen non est aliqua infallibilis promissio de hoc, nec est de fide id Deum nunquam permissurum, praesertim cum receptissimum fuerit in Ecclesia, et a multis approbatum, quod femina quaedam fuerit electa in pontificem, in quo casu etiam admitti debebat posse electionem pacificam, et ab Ecclesia acceptatam, continere errorem invalidantem illam, et consequenter non est certum de fide, Deum non permittere aliquando, ut Ecclesia in recipiendo electionem, et electores in proponendo illam pacifice, errent; si enim hoc esset de fide, etiam esset de fide illam historiam de femina pontifice esse falsam, quod nemo dicit.
XXVIII. Respondetur de illis omnibus conditionibus, et de intentione, ac veritate electorum non constare de fide immediate, quia non versatur immediate circa ista acceptatio, et definitio Ecclesiae, sed constat mediate, et per consequentiam; immediate autem constat de fide, quod electus ab illis personis, quae sunt ab Ecclesia designatae ad hoc ministerium, et in persona ejus eligunt pontificem, hoc ipso quod ab Ecclesia acceptatur, ut legitime electus sit pontifex, quia circa hoc versatur definitio Martini V supra posita, et Ecclesiae acceptatio. Ex hoc autem mediate, et per consequentiam infertur, quod si est de fide istum electum esse pontificem, quod omnia ad id requisita servata sunt: non vero primo per se fides versatur circa ipsa requisita, et conditiones in electoribus concurrentes, et deinde circa ipsum electum. Sicut etiam in definitionibus Conciliorum fides non versatur circa ea, quae ad talem definitionem praerequiruntur, videlicet quod praecesserit diligens inquisitio, aut disputatio circa propositiones definiendas, de hoc enim non datur fides, sed tamen facta definitione, recte infertur per consequentiam theologicam omnia requisita ad definitionem posita fuisse, et consequenter disputationem illam praecessisse. Et hujus ratio est, quia quando aliquid per se est de fide, non est necesse quod sint etiam de fide ea, quae necessariam connexionem habent cum tali veritate de fide, imo in hoc consistit conclusio theologica, quod versatur circa ea, qua necessariam connexionem et consequentiam habent cum his, quae de fide sunt, sicut est conclusio theologica: Christus est homo; ergo Christus est risibilis, quia risibilitas habet necessariam connexionem cum homine. Similiter cum sit de fide, quod hic homo in particulari canonice electus secundum acceptationem Ecclesiae sit pontifex, infertur per consequentiam theologicam quod a veris electoribus et per veram intentionem sit electus, et cætera alia requisita sine quibus illa veritas stare non potest. Itaque per fidem, seu revelationem implicite contentam in symbolo, et in promissione facta Petro, et explicitam amplius in definitione Martini V et applicatam, ac declaratam in exercitio per acceptationem Ecclesiae, solum constat quod hic electus in particulari canonice secundum acceptationem Ecclesiae sit pontifex: reliqua autem quae necessario praerequiruntur, aut sequuntur ex tali electione, per theologicam consequentiam inferuntur ex illa propositione de fide, et mediate creduntur.
XXIX. Ad confirmationem respondetur, Ecclesiam acceptare tamquam de fide electionem, et electum, quatenus acceptat illum ut regulam infallibilem fidei, et ut caput supremum, cui unitur, et ex cujus unione cum ipso pendet unitas Ecclesiae. Et quando dicitur, quod debet id ab aliquo proponente Ecclesiae proponi, respondetur illam electionem et electum proponi a cardinalibus non in persona propria, sed in persona et virtute Ecclesiae, a qua commissa est eis potestas eligendi et declarandi electum. Unde ipsi in hac parte et quoad hoc munus sunt ipsa Ecclesia repraesentative, sicut enim episcopi congregati legitime a papa sunt repraesentative Ecclesia, sic cardinales, vel quicumque alii electores legitime designati ab Ecclesia, seu a papa, sunt repraesentative Ecclesia in ordine ad eligendum caput Ecclesiae, et successorem Petri : et sicut pontifex ita congregat episcopos in Concilio, quod ab ipso pendet confirmatio, et ultima sententia in rebus fidei, sic congregatio cardinalium, sic eligunt et declarant electum pontificem, quod Ecclesia acceptando, cujus ipsi sunt ministri, ultimate confirmat tamquam de fide illum hominem esse vere regulam supremam fidei, et summum pontificem. Unde si dubie eligant cardinales, Ecclesia corrigere potest eorum electionem, sicut determinatum est in Concilio Constantiensi sessione XLI. Quare etiam ante omnem definitionem ipsius pontificis ex sola Ecclesiae acceptatione redditur de fide illa propositio, sicut explicatum est, non propter acceptationem Ecclesiae quomodocumque, sed in materia pertinente ad fidem, cum acceptetur ut regula determinata fidei. Et quando dicitur, quod de conditionibus requisitis ad electionem nihil videtur exterius, sed solum id fit penes electores in quorum declaratione et dicto acceptat Ecclesia pontificem, respondetur non requiri quod omnes illae conditiones, et ipsa electio, ac intentio eligentium videantur, sed supponuntur factae morali modo, quia vident electores ad actum electionis congregari, et pacifice proponere electum, ac declarare nullo dubio rationabili interveniente; hoc enim sufficit, ut Ecclesia universaliter acceptet illum, et haec acceptatione facta redditur de fide illa veritas: non enim requiritur ut aliquid sit de fide, quod omnes conditiones ad id praerequisita videantur, sed sufficit quod antecedenter morali certitudine constent, et postea per theologicam consequentiam de eis certitudo habeatur.
XXX. Explico hoc. Nam quando aliquis sanctus canonizatur, aut aliqua propositio de fide definitur, aut aliquis liber acceptatur in canonicum, necesse est quod praecedat inquisitio sufficiens; et de illa inquisitio ante actum canonizationis, vel definitionis non nisi morali certitudine, aut naturali evidentia constat quod fiat, et hoc sufficit ut possit definitio fieri; ea vero facta, cum sit de fide talis definitio, redditur per consequentiam theologicam certum quod omnes conditiones requisitae fuerunt adhibitae, ut explicatum est, cum habeant connexionem cum tali veritate, quae est de fide: sicut in reliquis omnibus veritatibus fidei, ea quae sunt necessario cum illis connexa certa esse debent, non tamen de fide, sed solum theologice, ut conclusiones illatae. Ita in praesenti antecedenter ad electionem, solum morali certitudine constat adhiberi conditiones requisitas et per se necessarias ad legitimam electionem. Illa vero acceptata, est conclusio theologica quod illae conditiones sint adhibitae, quia habent necessariam connexionem, et per se sunt requisitae ad talem veritatem fidei.
XXXI. Quod vero additur fuisse a pluribus in Ecclesia receptum, quamdam feminam fuisse pontificem, qui tamen nihil contra fidem, aut theologicam conclusionem sentiebant in hoc respondetur, quod attinet ad rem illam historiam esse falsam, ut his temporibus manifeste ostensum est, de quo videri potest Baronius, Bellarminus, et reliqui auctores agentes de Romano pontifice, et de hoc edidit libellum quemdam Flori mundus Romundus, ubi satis accurate imposturam hanc detegit. Quod vero aliqui sine nota erroris id crediderint non obstat, quia excusantur ignorantia putantes id solum pertinere ad historiae narrationem. Si tamen advertent se dicere quod Ecclesia pacifice accepit ut pontificem personam illam, quae verae erat incapax, et non pontifex, certe non excusaretur ab errore, quia diceret ex consequenti Ecclesiam errare posse in accipiendo in regulam fidei supremam illum, qui vere regula non est, nec illius est capax. Unde non solum pie creditur, sed etiam per consequentiam theologicam infertur, Deum non permissurum quod eligatur, et acceptetur pacifice ab Ecclesia qui vere non habet conditiones ad id requisitas et necessarias, ut declaratum est, quia id necessario pertinet ad specialem Dei providentiam, et assistentiam Spiritus Sancti circa Ecclesiam.
XXXII. Tertio arguitur ex parte causae materialis, quae est subiectum recipiens in se per electionem dignitatem pontificiam; etenim non est certum secundum fidem subiectum hoc est capax talis dignitatis; ergo neque est certum de fide illi de facto convenire. Consequentia patet, quia sicut supponitur necessario factam esse legitimam electionem, ut sit de facto hunc in particulari esse papam, ita supponitur necessario hunc habere capacitatem requisitam ad talem dignitatem; ergo quamdiu non certificamur de ista capacitate semper manebit incertum circa applicationem dignitatis ad hoc subiectum, nam in bona consequentia si consequens est contingens, antecedens non potest esse necessarium, haec est autem bona consequentia: Iste homo est summus pontifex; ergo est baptizatus; ergo si consequens est contingens, etiam antecedens, et sic non est certum immediate de fide. Antecedens autem argumenti constat, quia non est de fide istum hominem in particulari esse baptizatum, aut esse virum, et cæteras conditiones habere, si quidem usque ad instans electionis id non erat de fide, facta autem electione, non advenit nova revelatio, aut definitio declarans istum in particulari esse baptizatum, aut aliqua Ecclesiae traditio; ergo id non incipit esse de fide. Quod si dicatur pendere hanc veritatem ex illis conditionibus tamquam ab aliquo requisito, quod non est necesse esse de fide, contra est, quia illa veritas quod iste in particulari sit pontifex pendet ab hoc quod est esse rite electum, et a reliquis veritatibus, ut a praemissis, ex quibus infertur; ergo non solum ut a conditione requisita extrinsece, sed ut ab antecedenti influente per se in veritatem consequentis.
XXXIII. Et confirmatur primo, quia si aliqua definitio inciperet esse de fide, quod hic homo in particulari est baptizatus, necesse erat quod aliqua inquisitio praecessisset circa hanc materiam in particulari, ut illa censeretur manere definita; sicut ut maneat definitum quod iste homo in particulari est beatus, necesse est quod plures diligentiae, et inquisitio magna praecedat, nulla autem fit inquisitio aut diligentia ad hoc sciendum, ut constat; ergo non habetur illa veritas ex vi alicujus definitionis; solum ergo restat quod habeatur ex traditione Ecclesiae aut revelatione. Ridiculum autem est dicere in traditione Ecclesiae fuisse contentum, quod hic homo Innocentius X fuit baptizatus, revelatio autem nulla est facta; ergo. Confirmatur secundo, nam non est certum secundum fidem hanc personam habere potestatem ordinis episcopalis; ergo neque potestatem jurisdictionis. Consequentia patet, quia ut sit de fide hunc hominem esse papam universalis Ecclesiae debet esse de fide, quod sit episcopus Romanus, et quod habeat episcopalem dignitatem quae constat ex potestate ordinis, et jurisdictionis. Antecedens autem probatur, quia si in papam eligatur ille qui non est episcopus, consecratur, et suscipit characterem episcopalem sicut alii episcopi, nec magis est de fide ipsum suscipere characterem in tali consecratione, quam reliqui episcopi; si autem ante pontificatum id suscepit multo minus est certum; ergo.
XXXIV. Respondetur similiter sicut ad praecedens, quod omnes illa conditiones ex parte persona eligendae requisitae antecedenter ad electionem supponuntur ut notae certitudine morali, facta autem et acceptata electione redduntur necessariae secundum consequentiam theologicam, quia habent connexionem per se cum veritate certa, et certificata per fidem. Et quando dicitur, quod in bona consequentia si antecedens est contingens, consequens non potest esse necessarium, fatemur; caeterum illud consequens: Hic homo est baptizatus, vel est vir, aut est ordinatus, et caeteras conditiones habens ad pontificatum postquam ille est acceptatus ab Ecclesia in papam, non est consequens contingens, sed conclusio theologica necessario illata ex una de fide: sicut facta definitione circa aliquam veritatem, non est contingens, sed necessarium consequens quod praecesserit inquisitio necessaria ad talem definitionem faciendam. Et licet illa propositio: Hic homo est baptizatus absolute sumpta, et secundum se, sit contingens, tamen ut subest illi propositioni: Hic homo est pontifex, et ab illa deducitur, redditur necessaria; sicut illa propositio: Petrus peccabit, absolute est contingens, tamen ut subest et deducitur ex illa: Deus scit Petrum peccaturum est necessaria, seu infallibilis, ut docet D. Thomas, I p. quaest. xiv, art. xii.
XXXV. Ad primam confirmationem respondetur, quod quando aliqua veritas immediate in particulari definitur, circa illam debet praecedere inquisitio; quando vero aliquid non definitur immediate, sed definitur aliquid cum quo aliud habet necessariam connexionem, non est necesse quod praecedat inquisitio circa illud quod est conjunctum et connexum ei, sed circa illud quod immediate definitur. Nunc autem veritas quae definitur et acceptatur ab Ecclesia immediate, non est, quod hic homo sit baptizatus, aut ordinatus, etc. sed quod sit vere pontifex, et regula fidei, et de hoc sufficiens inquisitio virtualiter praecedit, dum constat esse electum et proponi toti Ecclesiae ut canonice factum. Quod vero sit baptizatus, et caeteras conditiones habeat, non de fide tenetur nec definitur ab Ecclesia, sed per consequentiam infertur; ut autem aliquid inferatur per consequentiam non est necesse quod fiat circa illud inquisitio. Ad secundam confirmationem respondetur, quod hunc hominem esse ordinatum, et habere potestatem ordinis, sive sacerdotii sive episcopatus, constat eodem modo, sicut esse baptizatum, scilicet non de fide immediate, sed per consequentiam theologicam, tamquam aliquid connexum necessario cum illa veritate: Quod iste homo sit pontifex, et regula fidei in Ecclesia, quod non habet per potestatem ordinis praecise, licet ad id requiratur.
XXXVI. Quarto arguitur: Ex parte causa formalis, quia cum ista veritas non sit in particulari revelata, aut tradita, aut definita, solum potest reddi de fide, vel ex vi electionis pacificae, vel ex acceptatione Ecclesiae, vel ex aliquo actu, quem ipse pontifex tamquam pontifex exercet, vel ex ipsa universali propositione: Quod omnis rite electus est pontifex, supponendo tamquam conditionem naturaliter notam quod iste sit electus pacifice, et acceptatus; nam ut aliqua propositio sit de fide, multae conditiones supponi solent, quae tamen de fide non sunt, sed solum naturali, aut morali certitudine habentur. Sicut ut aliqua propositio sit definita, supponitur quod sit facta sufficiens inquisitio circa illam, non tamen haec inquisitio, aut disputatio constat de fide, quod facta sit : et ut credam aliquid contentum in sacra Scriptura tamquam de fide, supponitur hunc librum in particulari, aut illum continere sacram Scripturam, non tamen est de fide hunc librum in particulari, quem teneo continere sacram Scripturam et esse bibliam. Quod ergo ex nullo istorum modorum constet hunc in particulari esse papam, probari potest. Nam primo modo, scilicet ex vi electionis pacifice facta id esse non potest : nam quod ista electio sit pacifice facta et cum omnibus debitis circumstantiis, non constat per aliquam revelationem, aut definitionem, nec ipsa publicatio electionis pacificae a cardinalibus facta est aequivalens definitioni, cum nullibi sit illi promissa infallibilis ratio regulandi rem fidei; et licet illam haberet, non haberet maiorem potestatem circa hoc quam Concilium generale, quod tamen nisi confirmetur per pontificem, non habet infallibilem autoritatem; ergo similiter illa declaratio pacificae electionis, nisi confirmetur per papam, non erit regula infallibilis fidei; certum est autem id non confirmari, quia nullus est qui possit electionem papam confirmare, nec ipse electus suam electionem confirmat, aut eam legitime factam esse declarat; et si faceret, jam certitudo istius veritatis non ad ipsam electionem, sed ad actum quem pontifex exercet, reduceretur; ergo ex vi pacis electionis non constat hunc in particulari electum esse papam. Secundo modo, scilicet ex acceptatione Ecclesiae id etiam non convincitur, nam acceptatio Ecclesiae ut sic non facit aliquid esse de fide, nisi quando acceptat aliquid tamquam materiam de fide; Ecclesia enim acceptat jejunium Quadragesimae, et jejunium vigiliarum, et omnes alias caeremonias cultus divini, nec tamen illa omnia facit esse de fide, ita ut qui negaret esse jejunium pro illis diebus, aut esse necessarias tales caeremonias, haereticus esset; ergo similiter negare quod aliquis in particulari non sit electus in pontificem rite, et consequenter quod non sit papa, non erit contra fidem; unde cum Ecclesia non proponatur electio illa ut credenda, sed ut obedienda, consequenter neque acceptat illam tamquam materiam de fide, sed ut materiam obedientiae; praeterquam quod non omnis Ecclesia illam acceptat tamquam de fide, cum aliqui inter catholicos sentiant non esse de fide; ergo.
XXXVII. Tertio modo similiter dici non potest quod habeatur certitudo hujus propositionis tamquam de fide, nam antequam pontifex electus quemcumque actum exerceat, hoc ipso quod electus est, Ecclesia tenetur illum acceptare tamquam legitimum caput, ita ut qui non acceptaverit habeatur pro schismatico; ergo non minus debet esse certum Ecclesiae hanc personam esse papam, postquam exercet quemcumque actum quam ante, si quidem si non esset tunc certum quod iste homo in particulari esset papa, neque esset certum hanc Ecclesiam numero, quae illum acceptat tamquam caput et pastorem universalem, esse veram Ecclesiam, nam ut Ecclesia sit vera, debet esse unita vero suo, et legitimo pontifici, alias vera non erit. Quare si ante quemcumque actum pontificis est sufficiens obligatio acceptandi illum in papam, similiter erit sufficiens obligatio credendi, quod sit verus papa in particulari; et deinde quia priusquam pontifex aliquid definiat, ut ego assentiar veritati definitae, debeo judicare quod iste qui definit est regula infallibilis fidei, quamdiu enim hoc judicium non formatur, neque possum esse certus de his, qua ipse definit; ideo enim dicimus quod debet esse de fide quod hic homo in particulari est summus pontifex, quia cum iste homo in particulari sit regula fidei, necesse est quod sit infallibile quod non possit errare, et quod habeat auctoritatem definiendi, ut infallibile sit id quod definit: necesse est ergo prius formare judicium quod hic sit summus pontifex in particulari, quam quod ego assentiar definitioni ab eo datae. Igitur definitio quam pontifex facit, vel actus quem exercet non potest esse ratio et motivum assentiendi huic veritati, quod ipse sit pontifex, cum ad assentiendum tali definitioni praesupponi debeat quod ipse sit pontifex unde committeretur circulus, et petitio principii, si ideo assentior definitioni, quia assentior definientem esse papam, et si ideo assentior esse papam, quia definit.
XXXVIII. Denique quarto modo non potest fieri de fide ista propositio, quod: Hic homo sit summus pontifex, quia si illo modo assentiamur illi propositioni, non est differentia aliqua inter assensum, quem habeo de hac hostia, quod in ea sit corpus Christi, aut hic baptismus, quod sit verum sacramentum, quam de hoc homine rite electo, quod sit papa, nam etiam habetur de fide in communi, quod in omni hostia rite consecrata est corpus Christi, et tamquam conditio supponitur, quod ista sit rite consecrata certitudine quadam morali, seu evidentia saltem ab ipso qui consecrat; et de baptismo in communi credimus quod sit unum baptisma in remissionem peccatorum, et de hoc in particulari saltem ab eo qui baptizat, constat certitudine quadam morali aut naturali, quod sit rite factum, et tamen hoc non sufficit, ut dicamus esse de fide, quod in hac hostia in particulari continetur Christus, aut hic baptismus est verum sacramentum; ergo si respectu pontificis, non habetur aliud principium quam illud universale, quod omnis rite electus est pontifex supponendo condiciones morali quadam certitudine, eodem modo illi assentimur, sicut et sacramentis in particulari. Item etiam quando formo istum syllogismum: Omnis rite electus est pontifex, hic homo est rite electus, ergo est pontifex, illa minor est distincta veritas, et distincta praemissa, a qua pendet veritas conclusionis per se loquendo; ergo non concurrit solum tamquam conditio requisita. In quo differt instantia allata de definitione alicujus veritatis fidei, quae ut sit legitima praesupponitur tamquam conditio, quod sit facta sufficiens inquisitio, quia ex hoc quod sit facta sufficiens inquisitio, non per se pendet ratio legitima definitionis, sed ex eo quod ab habente infallibilem auctoritatem procedat; quod vero: Iste homo sit summus pontifex, per se pendet ab illa praemissa: Quod sit rite electus; ergo non se habet solum ut conditio.
XXXIX. Respondetur ex dictis. Fuerunt enim diversae opiniones theologorum, quonam illorum modorum, qui in argumento referuntur, habeatur de fide hunc hominem in particulari esse pontificem. Et probabiliter nobis visum est, quod facta acceptatione Ecclesiae circa talem electionem, et electum eo ipso est de fide quod in particulari: Iste homo sit pontifex, licet id magis innotescat et manifestetur quando ipse pontifex actum aliquem definitionis exercet. Et quando dicitur, quod Ecclesia non acceptat illam electionem, et electum, ut materiam fidei credendam, sed ut materiam obedientiae, jam supra satis responsum est, quod acceptat illam materiam tamquam pertinentem ad fidem, quia acceptat illum ut regulam fidei infallibilem, quod fieri non potest, nisi sit de fide, quod ipse sic acceptatus vere regula fidei sit: sicut definitio Concilii, et liber acceptatus in canonicum, est de fide quod legitimus sit, prout in particulari sic acceptatur. Et quando additur quod non omnes in Ecclesia acceptant hoc tamquam de fide, respondetur, quod non omnes acceptant illam propositionem tamquam materiam de fide quasi speculative, et in actu signato seu inadequate illam considerando, existimantes sufficere ad munus pontificum quod morali quadam, aut naturali certitudine habeatur, quod sit pontifex, virtualiter tamen et in exercitio ipsum cum tota Ecclesia acceptant in regulam supremam fidei hanc personam in particulari. Unde solum ex ignorantia, ut inquit Suarez ubi supra, putant se non credere quod in exercitio, et actu acceptant in regulam fidei, et ita sibi ipsis quasi contradicunt, et eorum assertio judicatur a magistro Nugno tamquam temeraria, et proxima errori. Ad id vero, quod objicitur contra tertium modum respondetur, probare quod non solum propter illum modum sit de fide: Hunc hominem esse pontificem, sed etiam ante quamcumque definitionem pontificis per acceptationem pacificam Ecclesia circa talem electum : non tamen probat quod multo magis manifestetur id, et confirmetur quando ipse pontifex aliquid definit, cum posito objecto definito de fide, debeat poni infallibilitas, in ipsa definitione, atque adeo in potestate definiente.
XL. Solum quaeres quo tempore incipit ista acceptatio Ecclesiae ita sufficiens esse, quod reddat illam propositionem de fide, an eo ipso quod cardinales electum proponunt illis fidelibus, qui in tali loco electionis sunt, an quando iam sufficienter id divulgatum est per totum mundum, et Ecclesiam ubicumque diffusam. Respondetur, quod ut supra diximus concors cardinalium electio, et declaratio est quasi definitio facta ab episcopis in Concilio legitime congregato, ipsa vero Ecclesiae acceptatio quoad nos est quasi confirmatio talis declarationis. Intelligitur autem fieri ista acceptatio, tum negative statim dum non contradicit Ecclesia ubicumque scit talem electionem; tum positive dum ibi statim a praelatis Ecclesiae acceptatur, qui ibi sunt, et paulatim in aliis mundi partibus ab aliis praelatis etiam admittitur, ita quod illi qui vident aut audiunt papam electum, et ei non contradici, statim tenentur credere illum esse papam et acceptare illum.
XLI. Denique ad id quod objicitur de illo syllogismo: Omnis rite electus est pontifex, hic est rite electus, ergo est pontifex, quod illa minor non solum ut conditio se habet, sed ut praemissa influens in conclusionem, etc., respondetur, aliquos ita sentire quod solum influat ut conditio requisita, illam vero propositionem: Hic homo pontifex, ita immediate contineri sub illa universali: Omnis rite electus est pontifex, sicut sub ista: Omnis homo est mortalis, continetur aeque primo de fide, quod: Petrus est mortalis, licet requiratur tamquam conditio quod Petrus sit generatus, et sit homo, quod tamen non de fide constat, sed naturaliter cognoscitur. Mihi autem videtur distinguendum, quod si illa propositio: Hic homo est rite electus per ly rite electus intelligamus non solum electionem rite factam, sed etiam acceptatam in particulari ab Ecclesia, esse propositionem de fide: Quod hic homo sit rite electus, sicut est propositio de fide facta definitione a Concilio, quod illa definitio est legitima, et facta approbatione alicujus libri in canonicum est de fide esse approbatum, et esse canonicum, quia acceptatur ut regula fidei infallibilis: nec ponit in numero: Hic homo est rite electus, et hic homo est pontifex, quia acceptatio in summum pontificem, et esse summum pontificem idem est, sicut rem aliquam esse definitam, et definitionem esse legitimam non ponunt in numero. Si autem per ly rite electus intelligatur esse adhibitas omnes conditiones requisitas, ut electio sit legitima antecedenter ad acceptationem Ecclesiae, tunc dico esse illam propositionem notam morali certitudine, et influere in illam veritatem: Hic homo est pontifex, non solum tamquam praemissa inferens, sed tamquam disponens, ut sit pontifex, et acceptetur ut talis, et tunc est sensus: Omnis rite electus est pontifex, id est, omnis qui eligitur cum debitis conditionibus debet acceptari in pontificem, iste sic eligitur; ergo debet acceptari. In primo tamen sensu utraque propositio est de fide, scilicet: Omnis rite electus, et acceptatus est pontifex, hic est rite electus, et acceptatus, etc., ut supra ostensum est.
XLII. Ultimo arguitur: Quia illud est de fide immediate, cujus oppositum est manifesta haeresis, sed qui negat hunc hominem non esse papam, non est hareticus, sed solum schismaticus; ergo qui affirmat ipsum esse papam non assentitur ex fide. Minor patet, nam qui nolunt recognoscere istum hominem tamquam pontificem, et ei denegant obedientiam, sunt schismatici, quia scindunt unitatem Ecclesiae, seu capitis ejus, non tamen sunt haeretici, alias nunquam schisma ab haeresi differret, cum tamen constet schisma opponi charitati, haeresis fidei, ut docet S. Thomas 2-2, quaest. xxxix, seu paci, quae est effectus charitatis, semper enim schisma negat hunc in particulari esse papam nolens ei obedire, et aliud caput constituens; si autem esset de fide quod: Hic homo in particulari est pontifex, quicumque illum non recognosceret, sed negaret esse papam, saltem in foro exteriori judicaretur ut haereticus, quia negaret id quod tenebatur credere tamquam de fide, scilicet quod: Iste homo est papa.
XLIII. Confirmatur primo, quia modo non est de fide tales homines in particulari fuisse veros, et legitimos pontifices, verbi gratia, Julium II, aut Sixtum IV, sed id habetur ex historiis, quae numerant illos inter pontifices, et tantum est de fide tunc fuisse veram, et visibilem Ecclesiam; ergo etiam si modo sit de fide, esse veram, et visibilem Ecclesiam in particulari, non est necesse quod sit de fide: Hunc hominem esse pontificem. Quod si semel est de fide, semper erit de fide, aut si modo non est de fide illos in particulari fuisse summos pontifices, neque tunc fuit de fide, quia quod semel de fide est, semper manet de fide. Confirmatur secundo, nam si papa est haereticus continuo desinit esse papa, et est satis probabile inter catholicos, quod eo ipso quod est haereticus, desinit esse papa, non per sententiam, aut depositionem Ecclesiae, sed ex Christo Domini judicio invisibili, sed non est de fide hunc hominem, qui est papa, non esse haereticum; ergo non est de fide ipsum non amittere pontificatum.
XLIV. Respondetur, quod ille qui negaret hunc hominem esse papam postquam pacifice, et canonice acceptatus est, non solum esset schismaticus, sed etiam haereticus, non enim solum scinderet unitatem Ecclesiae sicut illi, qui a principio eligunt duos pontifices, de quibus nescitur quis sit verus pontifex, sed etiam addit perversum dogma, quia negat habendum pro pontifice, et pro regula fidei illum quem Ecclesia acceptavit. Unde in his habet locum id quod docet Hieronymus super caput II ad Titum, et ex illo S. Thomæ 2-2, quaest. xxxix, art. 1 ad tertium, quod nullum schisma est quod non sibi aliquam haeresim confingat, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur. Itaque licet schisma distinguatur ab haeresi, tamen plerumque cum haeresi conjungitur et parat viam ad illam, et in praesenti qui propositionem illam negaret non esset pure schismaticus, sed etiam haereticus, quod etiam censet Suarez ubi supra solutione ad quartum.
XLV. Ad primam confirmationem respondetur, quod de pontificibus antiquis, vel nobis constat fuisse acceptatos ab Ecclesia, quia id vidimus, aut aliqua eorum definitio remansit, in qua declarando aliquid de fide simul declaratum reliquerunt se fuisse regulam fidei; vel nobis non constat de tali acceptatione Ecclesiae, aut definitione ab ipsis facta. Si nobis constat, eodem modo erit de fide quod illi in particulari fuerint pontifices, sicut modo est de fide quod iste in particulari sit pontifex. Si vero id non constat per accidens non erit de fide quoad nos, sed tantum per historiam humanam id tenebimus, licet enim tunc veram Ecclesiam fuisse constet, tamen per accidens, quia non constat de acceptatione facta ab Ecclesia circa illum pontificem in particulari ; non credimus de fide illum fuisse papam in particulari; de se tamen est materia de fide quotiescumque ipsa acceptatio Ecclesiae nobis innotescat, vel aliqua definitio ipsius papae, quae tamquam effectus infallibilis ipsius demonstret ipsum, qui definivit vere fuisse papam, sicut credimus hoc vel illud Concilium transactum fuisse legitimum, quia ejus definitiones acceptamus, et ipsius confirmationem videmus.
XLVI. Ad secundam confirmationem respondetur, non debere admitti, quod pontifex hoc ipso quod est haereticus, ante declarationem Ecclesiae desinat esse papa, licet aliqui id videantur tenere, de quo articulo sequenti. Quod ergo versatur in opinione est, an facta declaratione Ecclesiae, quod papa sit haereticus deponatur ipso facto a Christo Domino, vel ab Ecclesia debeat fieri depositio. Caeterum antequam Ecclesia id juridice declaret, semper pro papa est habendus, ut sequenti articulo amplius patebit.
Further Reading
HELP KEEP THE WM REVIEW ONLINE!
As we expand The WM Review we would like to keep providing free articles for everyone.
Our work takes a lot of time and effort to produce. If you have benefitted from it please do consider supporting us financially.
A subscription from you helps ensure that we can keep writing and sharing free material for all. Plus, you will get access to our exclusive members-only material.
(We make our members-only material freely available clergy, priests and seminarians upon request. Please subscribe and reply to the email if this applies to you.)
Subscribe now to make sure you always receive our material. Thank you!
Follow on Twitter, YouTube and Telegram: